Scepticismus Humeanus Atque Idealismus Transcenentalis–Nova Deliberatio
Author
Redmond, Gualerius (Walter)
Abstract
Certi philosophi, ut scepticismum evitarent, unam sumptionem selegerunt tamquam tutum philosophandi exordium e qua totus suus sententiarum ordo incohandus esset. Cartesius exemplum obtulit praestantissimum, qui constituit omnes sententias in dubitum vocare praeter hanc unam tamquam incolumem, nempe quod cogitabat. In “mundo” exorsum non quaerebat unde philosophari coeperet --de quo enim dubitaverat--, sed intra se vel (ut postea dicere solitum est) intra conscientiam. Hujusmodi procedendi modus certitudinem exquirens “subjectivismus” nuncupatus est...